True Christian Religion (Chadwick) n. 779

Previous Number Next Number See English 

779. QUOD SECUNDUS HIC ADVENTUS DOMINI FIAT PER HOMINEM, CORAM QUO IN PERSONA SE MANIFESTAVIT, ET QUEM IMPLEVIT SUO SPIRITU, AD DOCENDUM NOVAE ECCLESIAE DOCTRINAS PER VERBUM AB IPSO.

Quoniam Dominus non in Persona se manifestare potest, ut nunc supra ostensum est, et tamen praedixit Se venturum esse, et novam ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, conditurum, sequitur, quod id per hominem, qui hujus ecclesiae doctrinas non solum intellectu recipere, sed etiam illas typis evulgare potest, facturus sit. Quod Dominus coram Me Ipsius servo Se manifestaverit, et miserit ad hoc munus, et quod post hoc aperuerit visum spiritus mei, et sic me in mundum spiritualem intromiserit, et dederit videre caelos et inferna, et quoque loqui cum angelis et spiritibus, et hoc nunc continenter per plures annos, testor in veritate; pariter, quod a primo illius vocationis die, non quicquam, quod ecclesiae illius doctrinas attinet, ex aliquo angelo, sed a solo Domino, dum legi Verbum, acceperim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church