True Christian Religion (Chadwick) n. 794

Previous Number Next Number See English 

794. Ex visis per tot annos, possum sequentia referre: quod in mundo spirituali sint aeque terrae sicut in mundo naturali, quodque sint planities et valles, tum montes et colles, et quoque fontes et fluvii; quod sint paradisi, horti, luci et silvae; quod sint urbes, et inibi palatia et domus; tum quod sint scripturae et libri; quodque sint functiones et negotiationes; et quod sint aurum, argentum et lapides pretiosi; verbo, quod sint omnia et singula, quaecunque in mundo naturali, sed illa in caelo immensum perfectiora. Sed differentia est, quod omnia quae in mundo spirituali spectantur, sint momento creata a Domino, sicut domus, paradisi, cibi, et reliqua, et quod creentur ad correspondentiam cum interioribus angelorum et spirituum, quae sunt affectiones et inde cogitationes illorum; at quod omnia quae in mundo naturali spectantur, ex semine existant et crescant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church