True Christian Religion (Chadwick) n. 81

Previous Number Next Number See English 

81. Caput Secundum. De Domino Redemptore. In priori capite actum est de Deo Creatore, et simul tunc de Creatione; in hoc autem capite agendum est de Domino Redemptore; et simul etiam de Redemptione; et in sequente capite de Spiritu Sancto, et simul de Divina Operatione. Per Dominum Redemptorem, intelligimus Jehovam in Humano; nam quod Ipse Jehovah descenderit, et Humanum assumpserit, propter finem ut redemptionem ageret, in sequentibus demonstrabitur. Quod dicatur Dominus et non Jehovah, est causa quia Jehovah in Veteri Testamento vocatur Dominus in Novo, ut constare potest ex his: dicitur apud Mosen, "Audi Israel, Jehovah Deus [1]noster, Jehovah unus est: ..amabis Jehovam Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua" (Deutr. vi. 4, 5);

at apud Marcum, "Dominus Deus [1]noster Dominus unus est: ..amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex toto anima tua" (cap. xii. 29, 30). Tum apud Esaiam, "Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro" (cap. xl. 3);

at apud Lucam, "Praeibis ante faciem Domini, ad parandum viam Ipsi" (cap. xl. 76):

praeter alibi. Et quoque Dominus mandavit discipulis suis, ut Ipsum vocarent Dominum, et ideo ab Apostolis in Epistolis eorum ita vocatus est, et postea ab Ecclesia Apostolica, ut patet a Symbolo ejus, quod vocatur Symbolum Apostolicum. Causa fuit, quia Judaei non ausi sunt nominare Jehovam propter sanctitatem, et quoque per "Jehovam intelligitur Divinum Esse, quod fuit ab aeterno; et Humanum quod assumpsit in tempore, non fuit id Esse. Quid Divinum Esse seu Jehovah, in superiori capite (n. 18-26, et n. 27-35) ostensum est Propter hanc rem, hic et in sequentibus per Dominum intelligimus Jehovam in Humano suo. Nunc quia cognitio de Domino excellentia excedit omnes cognitiones, quae in Ecclesia dantur, immo quae in caelo, erit dispositio ordinata, ut cognitio illa veniat in lucem, quae itaque haec erit: - (i.) Quod Jehovah Creator Universi descenderit et assumpserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines. (ii.) Quod descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et Tamen quod non separaverit Divinum Bonum. (iii.) Quod assumpserit Humanum secundum Divinum suum ordinem. (iv.) Quod Humanum, per quod Se misit in mundum, sit quod vocatur Filius Dei. (v.) Quod Dominus per actus redemptionis Se Justitiam fecerit. (vi.) Quod per eosdem actus Se univerit Patri, et Pater Se Ipsi; etiam secundum Divinum ordinem. (vii.) Quid sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in Una Persona. (viii.) Quod Progressio ad Unionem fuerit status Exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status Glorificationis Ipsius. (ix.) Quod posthac nullus ex Christianis in caelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvationem credit, et Ipsum solum adit. Sed haec singulatim explicabuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church