True Christian Religion (Chadwick) n. 84

Previous Number Next Number See English 

84. Quod Deus non potuerit redimere homines, hoc est, a damnatione et inferno extrahere illos, nisi per assumptum Humanum, sunt plures causae, quae in serie in sequentibus detegentur; redemptio enim fuit subjugatio infernorum, et ordinatio caelorum, et post has instauratio ecclesiae: haec Deus ex sua omnipotentia non potuit efficere, nisi per Humanum; sicut non quis operari potest nisi ei sit brachium; etiam Humanum Ipsius in Verbo vocatur "Brachium Jehovae" (Esai. xl. 10; cap. liii. 1): tum sicut quis non potest urbem aliquam munitam aggredi et fana idolorum quae inibi sunt, destruere, nisi per potentias medias. Quod Deo in hoc Divino opere omnipotentia per suum Humanum fuerit, etiam ex Verbo patet; Deus enim, qui est in intimis et sic purissimis, nequicquam potuit ad ultima, in quibus inferna sunt, et in quibus homines istius temporis fuerunt, aliter transire, comparative sicut anima non aliquid absque corpore potest agere; aut sicut quis non potest vincere hostes, qui non in conspectum ejus veniunt, aut ad quos non aliquibus armis, ut hastis, clypeis aut sclopetis, potest accedere et appropinquare. Absque Humano redemptionem agere, tam impossibile fuit Deo, sicut homini est subjugare Indos, et non transferre illuc milites per naves; tum sicut facere arbores crescere solum per calorem et lucem, nisi creatus sit aer per quem transeant, et creata sit terra, e qua producantur; immo tam impossibile est, sicut emittere retia in aerem, et ibi captare pisces, et non in aquis: Jehovah enim, qualis est in Se, ex omnipotentia sua non potest contingere aliquem diabolum in inferno, nec aliquem diabolum super terra, ac illum et ejus furorem compescere, et violentiam domare, nisi in ultimis sit sicut est in primis: in ultimis est in Humano suo, quare in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Principium et Finis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church