Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. His adjiciam duo arcana sapientiae angelicae, ex quibus videri potest qualis est Divina Providentia unum, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia simul alterum, quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul. Quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia ejus simul, est quia omnia hominis in tali nexu sunt, et per nexum in tali forma, ut non sicut plura sed sicut unum agant. Quod in tali nexu et per nexum in tali forma sit homo quoad corpus, notum est. In simili forma ex connexu omnium est quoque mens humana, nam mens humana est spiritualis homo, et quoque est actualiter homo. Inde est quod spiritus hominis, qui est mens ejus in corpore, sit in omni forma homo; quare homo post mortem est aeque homo ut in mundo, modo cum discrimine, quod exuvias, quae fecerunt corpus ejus in mundo, rejecerit. [2.] Nunc quia forma humana talis est, ut omnes partes faciant commune, quod sicut unum agit, sequitur quod unum non possit emoveri loco, ac mutari quoad statum, nisi in consensu reliquorum; nam si unum emoveretur loco et mutaretur quoad statum, pateretur forma, quae ut unum aget. Ex his patet, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare, nisi simul in omnia. Ita Dominus agit in universum caelum angelicum, quoniam universum caelum angelicum est in aspectu Domini ut unus Homo. Ita quoque agit Dominus in unumquemvis angelum, quia unusquisque angelus, est in minima forma caelum. Ita etiam agit in unumquemvis hominem, proxime in omnia mentis ejus, et per haec in omnia corporis ejus nam mens hominis est ejus spiritus, et secundum conjunctionem cum Domino est angelus, ac corpus est obedientia. [3.] Sed probe observandum est, quod Dominus singillatim immo singularissime in omne particulare hominis etiam agat, sed simul per omnia formae ejus at usque non mutat statum alicujus partis, seu alicujus rei in particulari, nisi toti formae convenienter. Sed de his plura in sequentibus dicentur, ubi demonstrabitur quod Divina Divini Providentia sit universalis quia in singularibus, et quod sit singularis quia est universalis. [4.] Quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul, est quia sic et non aliter omnia et singula continentur in nexu, pendent enim intermedia successive ab intimis usque ad ultima, et in ultimis sunt illa simul nam in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia, ostensum est, quod in ultimo sit simultaneum omnium a primo. Ex eo etiam est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah in mundum venerit, ac ibi induerit et susceperit Humanum in ultimis, ut potuisset a primis et simul in ultimis esse, et sic a primis per ultima regere universum mundum, et sic salvare homines, quos secundum leges Divinae suae Providentiae, quae etiam sunt leges Divinae suae Sapientiae, salvare potest. Hoc itaque est, quod in Christiano orbe notum est, quod nullus mortalium salvari potuerit, nisi Dominus in mundum venerit, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 35). Inde est quod Dominus dicatur Primus et Ultimus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church