Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 133

Previous Number Next Number See English 

133. Sed alius effectus miraculorum est apud bonos quam apud malos. Boni non volunt miracula, sed credunt miracula quae in Verbo sunt. Et si audiunt aliquid de miraculo, non attendunt aliter ad illud quam sicut ad leve argumentum quod confirmat fidem eorum; nam illi a Verbo, ita a Domino cogitant, et non ex miraculo. Aliter vero mali: illi quidem per miracula possunt adigi et cogi ad fidem, immo ad cultum et ad pietatem, sed solum ad paucum tempus; nam mala eorum inclusa sunt, quorum concupiscentiae et inde jucunda continue agunt in externum cultus et pietatis eorum, ac ut exeant e claustro suo et erumpant, {1}cogitant de miraculo, et tandem vocant illud ludibrium vel artificium, vel opus naturae, et sic redeunt in sua mala: et qui redit in sua mala post cultum, ille profanat vera et bona cultus, ac profanatorum sors post mortem est omnium pessima. Hi sunt qui intelliguntur per Domini verba apud Matthaeum (xii. 43-45), quorum status posterior fit pejor priori. Praeterea si miracula apud illos, qui non credunt ex miraculis in Verbo, fierent, continue fierent, et coram visu apud omnes tales. Ex his constare potest, unde est quod miracula hodie non fiant. @1 Sic editio princeps. A Doctore Tafel legeretur "[non] cogitant."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church