Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 151

Previous Number Next Number See English 

151. Sed hic aliquid dicetur, quomodo reformatur internus homo, et per illum externus. Internus homo non reformatur per solum scire, intelligere et sapere; consequenter non per solum cogitare; sed per velle id quod scientia, intelligentia et sapientia docet. Quando homo scit, intelligit et sapit, quod caelum ac infernum sint, et quod omne malum sit ex inferno, et omne bonum e caelo, si tunc non vult malum quia ab inferno est, sed vult bonum quia e caelo est, tunc in primo gradu reformationis est, et in limine ex inferno ad caelum. Cum homo ulterius progreditur, et vult desistere a malis, in secundo gradu reformationis est, et tunc extra infernum est, sed nondum in caelo; hoc videt supra se. Hoc internum erit, ut homo reformetur; sed nisi utrumque tam externum quam internum reformatur, homo non reformatus est. Externum reformatur per internum, cum externum desistit a malis, quae internum non vult quia infernalia sunt, et magis cum ideo fugit illa, et pugnat contra illa. Sic internum est velle, et externum est facere nam nisi quis facit quod vult, intus est quod non velit, et tandem fit non velle. [2.] Ex his paucis videri potest, quomodo externus homo reformatur per internum. Hoc quoque est, quod intelligitur per verba Domini ad Petrum "Jesus..dixit, Si non lavero te, non habes partem Mecum. Dixit Ipsi Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed etiam manus et caput. Dixit illi Jesus, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (Joh. xiii. 8-10):

per "lavationem" intelligitur lavatio spiritualis, quae est purificatio a malis; per "lavare caput et manus" intelligitur purificare internum hominem, et per "lavare pedes', intelligitur purificare externum. Quod cum internus homo purificatus est, externus purificandus sit, intelligitur, per hoc, "Qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur." Quod omnis purificatio a malis sit a Domino, intelligitur per hoc, "Si non lavero te, non habes partem Mecum." Quod lavatio apud Judaeos repraesentaverit purificationem a malis, et quod haec per "lavationem" in Verbo significetur, et quod per "lavationem pedum" significetur purificatio naturalis seu externi hominis, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church