Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 187

Previous Number Next Number See English 

187. (iv.) Quod detur homini videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie, tum in statu spirituali, et non in statu suo naturali. Videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie, est post illam et non ante illam et a statu spirituali et non a statu naturali, est e caelo et non e mundo. Omnes illi qui recipiunt influxum e caelo, et agnoscunt Divinam Providentiam, et imprimis qui per reformationem spirituales facti sunt, dum vident eventus in quadam serie mirabili, ex interiore agnitione quasi vident illam, et confitentur. Hi non volunt videre illam a facie, hoc est, antequam existit, nam timent ne voluntas illorum intret in aliquid ordinis et tenoris ejus. [2.] Aliter illi, qui non aliquem influxum admittunt e caelo, sed solum e mundo, imprimis qui ex confirmatione apparentiarum apud se naturales facti sunt. Hi non vident aliquid Divinae Providentiae a tergo seu post illam, sed volunt videre illam a facie, seu antequam existit et quia Divina Providentia operatur per media, et media fiunt per hominem aut per mundum, ideo sive videant illam a facie sive a tergo, attribuunt illam vel homini vel naturae, et sic se in negatione ejus confirmant. Causa quod ita attribuant, est quia intellectus eorum est clausus a superiore, et solum apertus ab inferiori, ita clausus versus caelum et apertus versus mundum et e mundo videre Divinam Providentiam non datur, sed e caelo datur. Quandoque cogitavi mecum, num illi, si aperiretur intellectus eorum a superiori, et viderent ut in clara die quod natura in se sit mortua, ac intelligentia humana in se, sit nulla, sed quod utraque appareat esse, sit ex influxu, Divinam Providentiam agnoscerent; et percepi quod illi qui se confirmaverunt pro natura et pro prudentia humana, non agnoscerent, quia lux naturalis ab infra influens illico exstingueret lucem spiritualem desuper influentem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church