Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Omnis spiritus hominis est affectio et inde cogitatio, et quia omnis affectio est amoris et cogitatio est intellectus, est omnis spiritus suus amor et inde suus intellectus: quae causa est, quod cum homo solum ex suo spiritu cogitat, quod fit cum domi secum meditatur, ex affectione quae est amoris ejus, cogitet. Inde constare potest,quod homo cum fit spiritus, quod fit post mortem, sit sui amoris affectio, et non cogitatio alia quam quae affectionis ejus. Est affectio mala, quae est cupiditas, si ei amor mali fuerat, et affectio bona si ei amor boni fuerat: et cuivis est affectio bona, sicut fugerat mala sicut peccata; et cuivis est affectio mala, sicut mala non ita fugerat. Nunc quia omnes spiritus et angeli sunt affectiones, patet quod universum caelum angelicum, non sit nisi quam amor omnium affectionum boni, et inde sapientia omnium perceptionum veri. Et quia omne bonum et verum est a Domino, et Dominus est ipse Amor et ipsa Sapientia, sequitur quod caelum angelicum sit imago Ipsius. Et quia Divinus Amor et Divina Sapientia in sua forma est Homo, etiam sequitur, quod caelum angelicum non aliter possit quam in tali forma esse. Sed de hoc plura in sequente articulo dicentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church