Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO EX LIBERO SECUNDUM RATIONEM AGAT. Quod homini sit liberum cogitandi et volendi sicut lubet, sed non liberum loquendi quicquid cogitat, nec liberum faciendi quicquid vult, notum est: quare liberum, quod hic intelligitur, est liberum spirituale, et non naturale, nisi quando unum faciunt; cogitare enim et velle est spirituale, at loqui et facere est naturale. Distinguuntur etiam manifeste apud hominem; nam homo cogitare potest quod non eloquitur, et velle quod non facit; ex quo patet, quod spirituale et naturale apud hominem discriminata sint; quare non potest homo ab uno in alterum transire, nisi quam per determinationem; quae determinatio comparari potest januae, quae prius recludenda et aperienda est. Sed haec janua stat sicut aperta apud illos qui ex ratione secundum leges civiles regni et morales societatis cogitant et volunt; hi enim loquuntur quae cogitant, et faciunt sicut volunt: at janua illa stat sicut occlusa apud illos, qui contra illas leges cogitant et volunt, Qui attendit ad suas voluntates et inde facta, animadvertet quod talis determinatio intercedat, et quandoque pluries in una sermocinatione, et in una actione. Haec praemissa sunt, ut sciatur quod per agere ex libero secundum rationem, intelligatur libere cogitare et velle, et inde libere loqui et facere quod secundum rationem est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church