Doc. of Lord (Dick) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. Quod omnia hujus Doctrinae quoad singula ejus verba sint vera, modo pro trinitate Personarum intelligatur trinitas Personae, videri potest ab eadem denuo exscripta, ubi haec trinitas substituta est. Trinitas Personae est haec, Quod Divinum Domini sit Pater, Divinum Humanum Filius, et Divinum Procedens Spiritus Sanctus. Cum haec trinitas intelligitur, tunc homo potest cogitare unum Deum, et quoque potest dicere unum Deum: quod alioquin non possit nisi quam cogitare tres Deos, quis non videt et quoque vidit Athanasius; quare ejus Doctrinae etiam haec verba inserta sunt:

"Sicut ex Christiana Veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per se esse Deum et Dominum, usque tamen non possumus ex Catholica religione (aut ex Christiana fide) dicere (seu nominare) tres Deos aut tres Dominos." Quod quasi est, Quamvis ex Christiana veritate licet agnoscere seu cogitare tres Deos et Dominos, usque tamen non licet ex Christiana fide dicere seu nominare nisi quam anum Deum et unum Dominum: cum tamen agnitio et cogitatio conjungit hominem cum Domino et cum caelo, non autem sola loquela. Praeterea, nemo comprehendit quomodo Divinum, quod unum est, potest dividi in tres Personas, quarum unaquaevis est Deus; Divinum enim non dividuum est: ac tres unum facere per essentiam aut substantiam, non tollit ideam trium Deorum, sed modo dat ideam unanimitatis eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church