Doc. of Life (Potts) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. Haec omnia, quae hactenus dicta sunt, Verbum multis in locis docet; ex quibus sequentia modo adducentur. Verbum docet quod nemo possit in bono esse et simul in malo; seu quod idem, quod nemo possit quoad animam in caelo esse et simul in inferno. Docet hoc in his:-

"Nemo potest duobus dominis servire; nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit et alterum contemnet: non potestis Deo servire et mammonae" (Matth. vi. 24). "Quomodo potestis bona loqui, cum mali estis?... ex abundantia cordis os loquitur; bonus homo ex bono thesauro cordis sui emittit bona, et malus homo ex malo thesauro emittit mala" (Matth. xii. 34, 35), "Arbor... bona non facit fructum malum, neque arbor mala facit fructum bonum: omnis... arbor ex proprio fructu cognoscitur; non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam" (Luc. vi. 43, 44).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church