Doc. of Life (Potts) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. Haec quae hactenus dicta sunt, confirmantur ex his in Verbo:

"Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bonum; at malus homo ex malo thesauro cordis sui profert malum; nam ex abundantia cordis loquitur os" (Luc. vi. 46; Matth. xii. 35):

per "cor" in Verbo intelligitur voluntas hominis; et quia homo inde cogitat et loquitur, dicitur "Ex abundantia cordis loquitur os." "Non quod intrat in os, immundum reddit hominem; sed quod egreditur ex corde, hoc immundum reddit hominem" (Matth. xv. 11);

per "cor" etiam hic intelligitur voluntas. Jesus dixit de muliere quae unguento lavit pedes Ipsius, "Remissa sunt ei peccata, quia multum amavit;" et postea, "Fides tua te salvam facit" (Luc. {1}vii. 46-50);

ex quibus patet quod cum peccata remissa sunt, ita cum non sunt, fides salvet. Quod "filii Dei" et "nati a Deo" dicantur, qui non in proprio voluntatis suae sunt, et inde non in proprio intellectus sui, hoc est, qui non in malo sunt et inde in falso, et quod illi sint qui credunt in Dominum, docet Ipse apud Johannem, cap. i., vers. 12, 13; qui locus explicatus videatur supra (n. 17 fin.). @1 vii. pro "vi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church