Doc. of Life (Potts) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. Apud omnes gentes in universo terrarum orbe, apud quas est religio, sunt similia praecepta, quae in Decalogo; et omnes illi qui vivunt illa ex religione, salvantur; at omnes qui non vivunt illa ex religione, damnantur. Illi qui vivunt illa ex religione, post mortem instructi per angelos recipiunt vera, et agnoscunt Dominum. Causa est, quia fugiunt mala ut peccata, et inde in bono sunt; et bonum amat verum, et ex desiderio amoris recipit illud, ut supra (n. 3241) ostensum est. Hoc intelligitur per Domini verba ad Judaeos, "Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus" (Matth. xxi. 43):

tum per haec, "Cum... venerit Dominus vineae, malos... perdet, et vineam suam locabit, aliis agricolis, qui reddent Ipsi fructus in tempore suo" (Matth. xxi. 40, 41):

et per haec, "Dico... vobis, quod multi ah oriente et occidente venient," "et a septentrione et meridie, et accumbent in Regno Dei;" "filii vero regni ejicientur in tenebras exteriores" (Matth. viii. 11, 12; Luc. xiii. 29).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church