Doc. of Life (Potts) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. Ex his non ambigue concludi et videri potest, num homo sit Christianus vel non; immo num homini aliqua religio sit vel non. Qui adulteria ex fide et vita non facit peccata, ille non Christianus est, nec illi religio est: vicissim autem, qui adulteria ut peccata fugit, et magis qui propterea aversatur illa, et adhuc magis qui propterea abominatur illa, illi religio est, et si in Ecclesia Christiana est, Christianus est. Sed de his plura in opusculo De Conjugio: interea videantur quae in opere De Caelo et Inferno (n. 366-386) de illis dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church