Doc. of Life (Potts) n. 91

Previous Number Next Number See English 

91. Communis opinio hodie est, quod salvari sit credere hoc aut illud, quod ecclesia docet; et quod salvari non sit facere praecepta Decalogi, quae sunt "non occidere," "non adulterari," "non furari," "non false testari," in stricto et in lato sensu; dicitur enim, quod non spectentur opera, sed fides a Deo; cum tamen quantum quis in illis malis est, tantum non fidem habet (videatur supra, n. 42-52). Consule rationem, et perspice, num quis homicida, adulter, fur et falsus testis, quamdiu in concupiscentia illorum est, possit fidem habere; tum etiam, num concupiscentia illorum possit aliter discuti, quam per non velle facere illa quia peccata sunt, hoc est, quia infernalia et diabolica: quare qui opinatur quod salvari sit credere hoc aut illud quod ecclesia docet, et usque talis est, ille non potest non esse stultus, secundum Domini verba apud Matthaeum (cap. vii. 26). Talis ecclesia describitur ita apud Jeremiam, "Sta in porta domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc:... Sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis: Bonas reddite vias vestras, et opera vestra:... ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae, illi. ...Num furando, occidendo, et adulterando et jurando per mendacium deinde venietis et stabitis coram Me in domo hac, super qua nominatur nomen meum, et dicetis, Erepti sumus, dum facitis abominationes... illas? num spelunca latronum facta est domus haec....? Etiam Ego. ecce, vidi, dictum Jehovae" (vii. 2-4, 9-11).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church