Heaven and Hell (Ager) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Quomodo illa quae in Vegetabili Regno correspondent, constare potest a multis ut quod seminula in arbores crescant, folia excludant, flores producant, et dein fructus, in quibus iterum semina ponunt; et quod haec fiant successive et existant simul in tam admirando ordine, ut non possit paucis describi; volumina erunt, et tamen usque interiora arcana, quae usibus illorum propiora sunt, non exhauriri scientia possunt. Quoniam illa quoque ex spirituali mundo sunt seu caelo, quod in forma hominis est, ut supra in suo articulo ostensum est, inde etiam singula in illo regno, quandam relationem habent ad talia quae apud hominem; quod etiam quibusdam in orbe erudito notum est. Quod omnia quae in illo regno etiam correspondentiae sint, patuit mihi ex multa experientia saepius enim cum in hortis fui, et ibi inspexi arbores, fructus, flores et legumina, correspondentias animadverti in caelo, et locutus sum cum illis apud quos erant, et instructus undenam erant, et quales erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church