Heaven and Hell (Ager) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. Mali spiritus quandoque apparent conversi ad plagas caeli, et tunc illis intelligentia et perceptio veri, sed nulla affectio boni quare ut primum se ad suas plagas retro convertunt, in nulla intelligentia et perceptione veri sunt dicentes tunc, quod vera quae audiverunt et perceperunt non vera sint sed falsa etiam volunt quod falsa sint vera: informatus sum de hac conversione, quod nempe apud malos intellectuale possit ita converti, non autem voluntarium; et quod hoc provisum sit a Domino, ob finem ut quisque possit videre et agnoscere vera, sed quod nemo recipiat illa nisi in bono sit, quia bonum est quod recipit vera, et nusquam malum: tum quod simile sit apud hominem, ob causam ut emendari queat per vera, sed quod usque non plus emendetur, quam quantum in bono est et quod inde sit, quod homo similiter possit verti ad Dominum sed si in malo est quoad vitam, quod illico convertat se retro, et confirmet apud se falsa sui mali contra vera quae intellexit et vidit, et quod hoc fiat cum apud se ex interiori suo cogitat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church