Heaven and Hell (Ager) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. [XIX.] DE REPRAESENTATIVIS ET APPARENTIIS IN CAELO. Homo qui ex solo naturali lumine cogitat, non comprehendere potest, quod aliquid in caelo simile sit quod in mundo et hoc ex causa, quia ex illo lumine cogitaverat et se confirmaverat, quod angeli modo mentes sint, et quod mentes sint quasi pneumata aetherea, et inde quod illis non sint sensus qui homini, ita nec oculi, et si non oculi quod nec objecta cum tamen angelis sunt omnes sensus qui homini, immo multo exquisitiores; etiam lux, ex qua vident, est multo illustrior luce ex qua homo videt. Quod angeli sint homines in perfectissima forma, et omni sensu gaudeant, videatur supra (n. 73-77); et quod lux in caelo sit multo illustrior luce in mundo (n. 126-132).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church