Heaven and Hell (Ager) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. Sed sciendum est, quod intelligentia et sapientia apud unumquemvis varientur secundum communicationem illis, quorum intelligentia et sapientia formata est ex genuinis veris et bonis, est communicatio cum societatibus secundum formam caeli illis autem, quorum intelligentia et sapientia non formata est ex genuinis veris et bonis, sed usque ex talibus quae concordant, communicatio rupta est et diversimode cohaerens, nam non est cum societatibus in serie in qua est forma caeli: illis autem, qui non in intelligentia et sapientia sunt, quia in falsis ex malo, communicatio est cum societatibus in inferno: extensio est secundum quantum confirmationis. Porro sciendum, quod communicatio illa cum societatibus non sit communicatio cum illis ad manifestam perceptionem illorum qui ibi, sed communicatio cum illorum quali, in quo sunt et quod ex illis. {1} @1 Quod cogitatio se diffundat in societates spirituum et angelorum circumcirca (n. 6600-6605). Quod usque non moveat et turbet societatum cogitationes (n. 6601, 6603).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church