Heaven and Hell (Ager) n. 353

Previous Number Next Number See English 

353. Falsa intelligentia et sapientia est omnis quae est absque agnitione Divini; qui enim non agnoscunt Divinum, sed pro Divino naturam, illi omnes ex sensuali corporeo cogitant, et sunt mere sensuales, utcunque eruditi et docti in mundo creduntur; {1} sed eruditio eorum non ascendit ultra talia quae in mundo coram oculis apparent, quae memoria tenent, et illa paene materialiter intuentur, tametsi eaedem scientiae sunt, quae vere intelligentibus pro formando intellectu inserviunt. Per scientias intelliguntur experimentalia varii generis, physica astronomica, chymica, mechanica, geometrica, anatomica, psychologica, philosophica historica regnorum tum orbis literati, critica, linguae. Antistites qui negant Divinum, nec illi ultra sensualia quae sunt externi hominis elevant cogitationes suas; illa quae Verbi sunt non aliter spectant quam sicut alii scientias, nec faciunt illa res cogitationis aut alicujus intuitionis a mente rationali illustrata; et hoc ex causa, quia interiora eorum clausa sunt, et simul cum illis exteriora proxima interioribus quod clausa sint, est quia verterunt se retro a caelo, et retorserunt illa quae illuc spectare possent, quae sunt interiora mentis humanae, ut prius dictum est. Inde est, quod non videre possint quid verum et bonum, quoniam haec illis in caligine sunt, at falsum et malum in luce. At usque sensuales homines ratiocinari possunt, aliqui solertius et acutius quam alii, sed ex fallaciis sensuum confirmatis per eorum scientifica; et quia ita ratiocinari possunt, etiam ipsi se credunt sapientiores aliis. {2} Ignis qui affectione incendit ratiocinia eorum, est ignis amoris sui et mundi. Hi sunt qui in falsa intelligentia et sapientia sunt, et qui a Domino intelliguntur apud Matthaeum, "Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt" (xiii 13-15);

et alibi, "Abscondita sunt intelligentibus et sapientibus, et revelata infantibus" (xi. 25, 26). @1 Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit, nisi quae oculis videt et manibus tangit (n. 5094, 7693). Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693). Quod interiora ejus clausa sint, ut nihil veri Divini videat (n. 6564, 6844, 6845). Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et sic quod nihil percipiat quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624). Quod ideo interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n 6201, 6316[? 6310], 6844, 6845, 6948, 6949). Quod eruditi, qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae, sensuales sint (n. 6316). Qualis sensualis homo, describitur (n. 10236).$ @2 Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quoniam in loquela ex memoria corporea ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236). Sed quod ex fallaciis sensuum (n. 5084, 6948, 6949, 7693). Quod sensuales homines astuti et malitiosi sint prae reliquis (n. 7693, 10236). Quod tales ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195-197, 6398, 6949, 10313).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church