Heaven and Hell (Ager) n. 369

Previous Number Next Number See English 

369. Unusquisque tam vir quam mulier gaudet intellectu et voluntate, sed usque apud virum praedominatur intellectus, et apud mulierem praedominatur voluntas, et homo est secundum id quod praedominatur in conjugiis autem in caelis, non est aliquod praedominium est enim voluntas uxoris etiam mariti, et intellectus mariti etiam uxoris, quoniam unus amat velle et cogitare sicut alter, ita mutuo et vicissim inde conjunctio eorum in unum. Conjunctio illa est actualis conjunctio, intrat enim voluntas uxoris in intellectum mariti, et intellectus mariti in voluntatem uxoris, et hoc imprimis cum se spectant facie ad faciem; nam ut supra saepius dictum est, est communicatio cogitationum et affectionum in caelis, magis conjugis cum conjuge quia se mutuo amant. Ex his constare potest, qualis est conjunctio mentium, quae facit conjugium, et producit amorem conjugialem in caelis, quod nempe sit, quod unus velit ut sua sint alterius, et sic reciproce.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church