Heaven and Hell (Ager) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. Locutus sum cum spiritibus, qui putabant caelum et gaudium caeleste in eo consistere, ut magni sint: sed dictum est iis, quod in caelo maximus sit qui minimus nam minimus dicitur, qui nihil potest et sapit, ac vult nihil posse et sapere, ex se, sed ex Domino talis minimus maximam felicitatem habet; et quia maximam felicitatem habet, sequitur inde quod sit maximus, nam sic a Domino omnia potest et prae omnibus sapit. Et quid est maximus esse nisi quam felicissimus? felicissimum enim esse quaerunt potentes per potentiam, et divites per divitias. Porro dictum est, quod non consistat caelum in eo, ut desideret minimum esse ob finem ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit esse maximum, sed est, ut ex corde aliis melius velit quam sibi, et servire aliis eorum felicitatis gratia, ex nullo fine propter se ut remuneretur, sed ex amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church