Heaven and Hell (Ager) n. 460

Previous Number Next Number See English 

460. Arcanum quoddam nemini adhuc notum velim ultimo dare, quod est, quod omne bonum et verum, quod a Domino procedit, ac facit caelum, sit in forma humana, et hoc non solum in toto et maximo, sed etiam in omni parte et in minimis et quod haec forma afficiat unumquemvis qui recipit bonum et verum a Domino, ac faciat ut quisque in caelo sit in forma humana secundum receptionem. Inde est, quod caelum sit sibi simile in communi et in particulari, et quod forma humana sit toti, sit cuivis societati, et {1}sit cuivis angelo, ut ostensum est in quatuor articulis a n. 5 ad 86; quibus hic addendum est, quod sit singulis cogitationis quae ex amore caelesti apud angelos. Sed hoc arcanum cadit aegre in intellectum alicujus hominis, verum clare in intellectum angelorum, quia in luce caeli sunt. @1 sit pro "si"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church