Heaven and Hell (Ager) n. 475

Previous Number Next Number See English 

475. Ulterius sciendum est, quod in factis seu operibus sistatur totus homo, et quod voluntas et cogitatio ejus, seu amor et fides ejus, quae sunt interiora hominis, non completa sint, priusquam in factis seu operibus sunt, quae sunt exteriora hominis; sunt enim haec ultima in quibus illa terminantur, et absque terminationibus sunt sicut interminata, quae nondum existunt, ita quae nondum sunt in homine. Cogitare et velle absque facere, cum potest, sunt sicut flammeum inclusum vasi quod exstinguitur; ac sicut semen injectum arenae, quod non excrescit, sed cum prolifico suo perit; at cogitare et velle, ac inde facere, est sicut flammeum quod circumcirca dat calorem et lucem; et est sicut semen in humo, quod excrescit in arborem aut florem, et existit. Quisque scire potest quod velle et non facere, cum potest, sit non velle, ac amare et non bonum facere cum potest, sit non amare, ita quod modo sit cogitare quod velit et amet, ita quod sit cogitatio separata, quae evanescit et dissipatur. Est amor et voluntas ipsa anima facti seu operis; format suum corpus in sinceris et justis quae homo facit. Spirituale corpus, seu corpus spiritus hominis, non aliunde est, hoc est, non ex aliis formatur quam ex illis quae homo ex amore seu voluntate facit (videatur supra, n. 463); verbo, sunt omnia hominis et spiritus ejus in factis seu operibus ejus. {1} @1 Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi existant et subsistant (n. 694, 6239 [?6451], 6465, 9216, 9217 [? 9215). Quod non modo influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum; quo ordine (n. 5897, 6451, 8603, 10099). Quod inde omnia interiora contineantur in nexu, et subsistant (n.9828). Quod facta seu opera sint ultima, in quibus interiora sunt (n. 10331). Quare retribui et judicari secundum facta et opera, est secundum omnia quae sunt amoris et fidei, seu voluntas et cogitationis hominis, quia haec sunt interiora quae sunt in illis (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [? 10332]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church