Heaven and Hell (Ager) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Communicant omnes societates caeli inter se, non per apertum commercium, pauci enim exeunt e societate sua in aliam, nam exire e societate est sicut exire a se seu a sua vita, et transire in aliam quae non ita convenit; sed communicant omnes per extensionem sphaerae, quae procedit ex vita cujusvis sphaera vitae est sphaera affectionum quae amoris et fidei haec se extendit in societates circumcirca in longum et in latum, et eo longius et latius, quo affectiones sunt interiores et perfectiores.{1} Secundum extensionem illam est angelis intelligentia et sapientia: qui in intimo caelo sunt, et ibi in medio, habent extensionem in universum caelum; inde communicatio omnium caeli est cum unoquovis, et uniuscujusvis cum omnibus.{2} Sed de hac extensione infra plenius agendum est, ubi de Forma caelesti, secundum quam angelicae Societates dispositae sunt; et quoque ubi de Sapientia et Intelligentia angelorum nam omnis extensio affectionum et cogitationum vadit secundum illam formam. @1 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et cogitationis eorum (n. 2489. 4464, 6206). Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas secundum quale et quantum boni (n. 6598-6613 [? 6612], 8063, 8794, 8797).$ @2 Quod in caelis detur communicatio omnium bonorum, quoniam amor caelestis communicat omnia sua cum altero (n. 549, 550, 1390, 1391, 1399. 10130, 10723).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church