54. Nusquam dici potest, quod caelum sit extra aliquem, sed intra nam omnis angelus secundum caelum quod intra illum est, recipit caelum quod extra illum est. Inde patet, quantum fallitur qui credit quod venire in caelum, sit solum elevari inter angelos, qualiscunque sit quoad vitam interiorem suam; ita quod caelum detur cuique ex immediata misericordia; {1} cum tamen nisi caelum sit intra aliquem, nihil caeli quod extra est, influit et recipitur. Sunt multi spiritus, qui in tali opinione sunt, ac ideo quoque propter fidem suam, in caelum evecti sunt sed cum ibi erant, quia interior vita eorum contraria erat vitae in qua angeli, coeperunt quoad intellectualia sua occaecari, usque ut facti sint sicut fatui, et quoad voluntaria sua cruciari usque ut gererent se sicut dementes verbo, qui male vivunt, et in caelum veniunt, trahunt ibi animam et torquentur comparative sicut pisces extra aquas in atmosphaera et sicut animalia in antliis pneumaticis in aethere extracto aere. Inde constare potest, quod caelum sit intra et non extra aliquem.{2} @1 Quod caelum non donetur ex immediata misericordia, sed secundum vitam, et quod omne vitae per quod homo a Domino ducitur ad caelum, sit ex misericordia, et quod id intelligatur (n. 5057, 10659). Si caelum donaretur ex immediata misericordia, quod omnibus donaretur (n. 2401). De quibusdam malis e caelo dejectis qui crediderunt caelum dari cuivis ex immediata misericordia (n. 4726 [? 4226]).$ @2 Quod caelum sit in homine (n. 3884).$