Heaven and Hell (Ager) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS. Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. {1} @1 Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (n. 4820). Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (n. 3021, 3419, 4280, 6749[? 4749], 4844, 4964, 4965[? 4966], 6004, 7729, 10252). Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church