Conjugial Love (Rogers) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. IX: Quod Uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur. Reconditio et absconditio perceptionis affectionum mariti ab uxoribus vocantur Necessitates, quia si revelarentur, abalienarent maritos a toro, a cubiculo, et a domo; ratio est, quia plerisque viris alte insidet frigus conjugiale ex pluribus causis, quae in Capite de Causis frigorum, separationum, et divortiorum inter conjuges, aperientur; [2] hoc frigus, si uxores detegerent affectiones et inclinationes maritorum, e latibulis suis erumperet, ac infrigeraret primum interiora mentis, dein pectus, et inde ultima amoris, quae generationi dicata sunt; quibus infrigeratis amor conjugialis exularet in tantum, ut non aliqua spes amicitiae, confidentiae, et beatitudinis cohabitationis, et inde felicitatis vitae, superesset; uxores tamen illa spe continue lactantur: aperire, quod sciant affectiones et inclinationes amoris apud maritos, secum fert declarationem et evulgationem amoris illarum; et notum est, quod quantum uxores aperiunt os de illo, tantum viri frigescant, et cupiant separationem. Ex his patet veritas hujus Articuli, quod causae, propter quas uxores perceptionem suam apud se recondunt, et a maritis abscondunt, sint necessitates.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church