Conjugial Love (Rogers) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. Alterum Memorabile. Apparuit mihi in plaga orientali Lucus ex palmis et lauribus in helicum gyros positis; accessi et intravi, et ambulavi vias circumductas in aliquos gyros, et in fine viarum vidi Hortum, qui faciebat meditullium Luci; erat ponticulus qui distinxit, et ibi porta a parte Luci, et porta a parte Horti; accessi, et portae aperiebantur a custode; quaesivi illum, quid nomen Horti; et dixit, "Adramandoni, quod est delitium amoris conjugialis:" intravi, et ecce oleae, ac inter oleam et oleam currentes et pensiles vites, et sub illis et inter illas arbusta in floribus; in medio ejus erat Circus gramineus, super quo sedebant Mariti et Uxores, ac Juvenes et Virgines, paria et paria, et in medio Circi humus elevata, ubi fonticulus ex fortitudine venae saliens in altum. Cum prope Circum eram, vidi duos Angelos in purpura et coccino, qui cum sedentibus super gramine loquebantur, et loquebantur de Origine Amoris conjugialis, et de ejus delitiis; et quia loquela de amore illo fuit, erat attentio avida, et receptio plena, et inde exaltatio sicut ex igne amoris in sermone Angelorum. [2] Collegi in summam haec e loquela illorum; praefati sunt de difficili investigatione, et de difficili perceptione originis amoris conjugialis, quia Origo ejus est Divina coelestis, est enim Divinus Amor, Divina Sapientia, et Divinus Usus, quae Tria ut unum a Domino procedunt, et inde ut unum influunt in animas hominum, et per animas in mentes illorum, et ibi in interiores affectiones et cogitationes,{1} per has in desideria propinqua corpori, et ex his per Pectus in Regionem genitalem, ubi omnia derivata a prima origine, simul sunt, et una cum successivis faciunt amorem conjugialem. Post haec Angeli dixerunt, "sit commercium sermonis per interrogationes et responsa, quoniam perceptio rei hausta ex sola auditione quidem influit, sed non manet, nisi audiens etiam cogitet de illa ex se, ac interroget." [3] Tunc quidam ex Conjugiali illo Caetu dixerunt ad Angelos, "audivimus, quod Origo amoris conjugialis sit Divina coelestis, quia est ex influxu in animas hominum a Domino; et quia a Domino, quod sit{2} Amor, Sapientia, et Usus, quae sunt tria Essentialia, quae simul faciunt unam Essentiam Divinam, et quod non aliud possit quam id quod est Essentiae Divinae ab Ipso procedere, ac in intimum hominis, quod vocatur ejus Anima, influere; et quod illa tria vertantur in analoga et correspondentia in descensu in corpus; interrogamus itaque nunc primum, quid intelligitur per tertium Essentiale procedens Divinum, quod dictum est Usus;" responderunt Angeli, quod Amor et Sapientia absque Usu sint modo ideae cogitationis abstractae, quae etiam post aliquam moram in mente transeunt sicut venti; "at illa duo colliguntur in Usu, et ibi fiunt unum, quod vocatur reale; non potest amor quiescere nisi faciat, est enim Amor ipsum vitae activum, nec potest sapientia existere et subsistere, nisi ex amore et cum illo quando facit, ac facere est usus; quare definimus usum, quod sit facere bonum ex amore per sapientiam; Usus est ipsum Bonum. [4] Quoniam illa tria, Amor, Sapientia, et Usus, influunt in animas hominum, constare potest, unde est quod dicatur, quod omne bonum sit a Deo, omne enim factum ex amore per sapientiam vocatur bonum, et usus est quoque factum: quid amor absque sapientia, nisi quoddam fatuum, et quid amor cum sapientia absque usu, nisi flatus mentis; at vero amor et sapientia cum usu non modo faciunt hominem, sed etiam sunt homo; imo, quod forte mirabimini, propagant hominem, nam in semine viri est ejus anima in perfecta forma humana, obvelata substantiis ex purissimis naturae, ex quibus formatur corpus in utero matris; hic Usus est Usus supremus ac ultimus Divini Amoris per Divinam Sapientiam." [5] Tandem dixerunt Angeli, "hoc erit Conclusum, quod omnis fructificatio, omnis propagatio, et omnis prolificatio sit originitus ex influxu amoris, sapientiae et usus a Domino, ex influxu immediato a Domino in Animas hominum, ex influxu mediato in animas animalium, et ex influxu adhuc mediato in intima vegetabilium; et omnia haec fiunt in ultimis a primis. Quod fructificationes, propagationes, et prolificationes sint continuationes creationis, patet; creatio enim non potest aliunde esse, quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam in Divino Usu, quare omnia in universo ex usu, in usu, et ad usum, procreantur et formantur." [6] Postea sedentes super toris gramineis interrogaverunt Angelos, "unde sunt Delitiae amoris conjugialis, quae sunt innumerabiles et ineffabiles;" responderunt Angeli, quod sint ex Usibus amoris et sapientiae; et quod hoc videri possit ex eo, quod quantum quis amat sapere propter genuinum usum, tantum in amoris conjugialis vena et potentia sit, et quantum in his duabus est, tantum in delitiis sit; "usus hoc facit, quia amor per sapientiam [in usu existit, et] inter se delitiantur, et quasi ludunt sicut infantes; et prout adolescunt, genialiter conjungunt se; quod fit quasi per desponsationes, nuptias, conjugia, et propagationes; et haec continue cum varietate in aeternum: haec fiunt inter amorem et sapientiam intus in usu; at delitiae illae in principiis suis sunt imperceptibiles, sed fiunt perceptibiles plus et plus, sicut inde per gradus descendunt et intrant corpus; intrant per gradus ab anima in interiora mentis hominis, et ab his in exteriora ejus, et ex his in sinum pectoralem, et ex hoc in regionem genitalem; [7] ac coelestes illi ludi nuptiales in Anima ne hilum ab homine percipiuntur, at inde in interiora mentis sub specie pacis et innocentiae se insinuant, et in exteriora mentis sub specie beatitudinis, faustitatis et jucunditatis, in sinu autem pectorali sub specie delitiarum amicitiae intimae, et in regione genitali ex influxu continuo usque ab anima cum ipso sensu amoris conjugialis, ut delitium delitiarum; illi ludi nuptiales amoris et sapientiae in usu in Anima in procedendo versus sinum pectoralem{3} permanent, et{4} in sinu illo sub infinita varietate delitiarum se sensibiles sistunt, et propter{5} sinus pectoralis mirabilem communicationem cum regione genitali, fiunt delitiae ibi delitiae amoris conjugialis, quae super omnes delitias, quae in Coelo et in Mundo dantur, exaltatae sunt, ex causa, quia Usus amoris conjugialis est omnium usuum praestantissimus, est enim inde procreatio Generis humani, et ex Genere humano Coelum angelicum." [8] His addiderunt Angeli, quod illi qui non in amore sapiendi propter Usum a Domino sunt, non sciant aliquid de varietate delitiarum innumerabilium, quae sunt amoris vere conjugialis; "apud illos enim, qui non amant sapere ex genuinis veris, sed amant insanire ex falsis, et per hanc insaniam ex aliquo amore faciunt usus malos, via ad animam clausa est; inde est, quod coelestes nuptiales ludi amoris et sapientiae in anima plus et plus intercepti cessent; et una cum illis amor conjugialis cum ejus vena, potentia, et delitiis." Ad haec dixerunt audientes, quod percipiant, quod Amor conjugialis sit secundum amorem sapiendi propter usus a Domino; responderunt Angeli quod ita: et tunc super quorundam capitibus apparebant corollae ex floribus; et quaesiverunt, cur hoc; dixerunt Angeli, "quia profundius intellexerunt;" et tunc ex horto abiverunt, et hi in medio illorum. @1. Prima editio: cogitationis,$ @2. Prima editio: sint$ @3. Prima editio: perctoralem$ @4. Prima editio: $ @5. Prima editio: prop er se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church