Conjugial Love (Rogers) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. XIV: Quod Polygamia non sit peccatum apud illos, qui in ignorantia sunt de Domino. Causa est, quia a Solo Domino est Amor vere conjugialis, et hic a Domino non aliis dari potest, quam qui sciunt Ipsum, agnoscunt Ipsum, credunt in Ipsum, et vivunt vitam quae ab Ipso est; et illi, quibus ille amor non dari potest, non sciunt aliter quam quod amor sexus et amor conjugialis unum sint; consequenter etiam polygamia: accedit, quod Polygami, qui nihil sciunt de Domino, maneant naturales; homo enim fit spiritualis{1} unice a Domino; et homini naturali non imputatur peccatum id, quod secundum Religionis et simul Societatis leges est; is etiam secundum suam rationem agit, et ratio naturalis hominis in mera caligine est de Amore vere conjugiali, et hic amor in excellentia est spiritualis: at usque ratio illorum ab experientia docetur, quod pacis publicae et privatae sit, ut promiscua libido in communi restringatur, et cuivis intra domum suam relinquatur; inde Polygamia. @1. Prima editio: spititualis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church