Conjugial Love (Rogers) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. XXI: Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae [ac ut sic infantes fiant angeli]{1}. Multi autumare possunt, quod infantes maneant infantes, et fiant angeli, statim post mortem; sed intelligentia et sapientia facit Angelum; quare quamdiu infantes illam non habent, sunt quidem apud angelos, sed non sunt angeli; at tunc primum fiunt, quando intelligentes et sapientes facti sunt. Perducuntur itaque infantes ab innocentia infantiae ad innocentiam sapientiae, hoc est, ab innocentia externa ad innocentiam internam; haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum; quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, adjungitur illi{2} innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. Repraesentatum vidi, qualis innocentia infantiae est, per ligneum quid fere expers vitae, quod vivificatur sicut cognitiones veri ac affectiones boni imbuunt; et postea repraesentatum est, qualis est innocentia sapientiae, per infantem vivum et nudum; Angeli Coeli tertii, qui prae caeteris in statu innocentiae a Domino sunt, coram oculis spirituum, qui infra Coelos sunt, apparent sicut infantes nudi, et quia prae reliquis sapientes sunt, etiam sunt vivi; causa est, quia innocentia correspondet infantiae, et quoque nuditati; quare de Adamo et ejus uxore, cum in statu innocentiae fuerunt, dicitur, quod essent nudi et non erubuerint, at quod, postquam statum innocentiae perdiderant, erubuerint nuditatem, et se absconderint, Genes. II:25. Cap.{3} III:7.[8.]10.11: verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores. Qualis Innocentia sapientiae est, aliquatenus videri potest ex Innocentia infantiae, supra n. 395 descripta, modo pro parentibus ibi assumatur Dominus ut Pater, a Quo ducuntur, et Cui omnia accepta ferunt. @1. Sic in n. 385, art. XXI, supra.$ @2. Prima editio: illis (et eis in CI n. 341:2)$ @3. Prima editio: Caq.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church