Conjugial Love (Rogers) n. 455

Previous Number Next Number See English 

455. X. Quod sphaera libidinis fornicandi, qualis est in principio, sit media inter sphaeram amoris scortatorii et sphaeram amoris conjugialis, et faciat aequilibrium. De binis Sphaeris, Amoris scortatorii et Amoris conjugialis, in priori Capite actum est, ac ostensum, quod sphaera amoris scortatorii ascendat ex Inferno, et quod sphaera amoris conjugialis descendat e Coelo, n. 435: quod binae illae sphaerae sibi obvient in utroque Mundo, sed non se conjungant, n. 436: quod inter binas illas sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit, n. 437: quod homo se convertere possit ad quam sphaeram libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum se avertat ab altera, n. 438; quid per sphaeras intelligitur, n. 434, et ex locis ibi citatis. [2] Quod Sphaera libidinis fornicandi sit media inter binas illas sphaeras, et faciat aequilibrium, est quia dum quis in illa est, potest se convertere ad sphaeram amoris conjugialis, hoc est, ad hunc amorem, et quoque ad sphaeram{1} amoris adulterii, hoc est, ad hujus amorem; sed si ad amorem conjugialem, convertit se ad Coelum, si ad amorem adulterii, convertit se ad Infernum; utrumque in arbitrio, lubitu, et voluntate hominis est, propter causam, ut agere possit libere secundum rationem, et non ex instinctu, proinde ut sit homo ac appropriet sibi influxum, et non bestia, quae nihil ejus sibi appropriat. Dicitur libido fornicationis qualis est in principio, quia tunc in medio statu est: quis non scit, quod quicquid homo in principio agit, sit ex concupiscentia, quia ex naturali homine; et quis non scit, quod illa concupiscentia non imputetur, dum a naturali fit spiritualis; simile est cum libidine fornicationis, dum amor hominis fit conjugialis. @1. Prima editio: spaeram$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church