Conjugial Love (Rogers) n. 523

Previous Number Next Number See English 

523. De Imputatione utriusque amoris, scortatorii et conjugialis Dicit Dominus, Non judicate, ne condemnemini, Matth. VII:1; per quod nullatenus potest intelligi judicatio de alicujus vita morali et civili in Mundo,{1} sed judicatio de alicujus vita spirituali et coelesti: quis non videt, quod si non liceret judicare de vita morali cohabitantium secum in Mundo, caderet societas; quid foret societas, si non Judicia publica, et si non cuivis suum judicium de altero; at judicare qualis interior mens aut anima inest, ita qualis ei status spiritualis, et inde sors post mortem, de hoc, quia Soli Domino notum est, non licet judicare; hoc nec Dominus revelat nisi quam post obitum, ob causam ut quisque ex libero agat quod agit, et per hoc ut bonum aut malum sit ab illo et sic in illo, et inde vivat sibi et suus in aeternum: quod interiora mentis in Mundo recondita revelentur post mortem, est quia hoc interest et conducit societatibus, in quas tunc homo venit, sunt enim omnes ibi spirituales: quod tunc illa revelentur, patet ex his Domini verbis, "Nihil occultatum est, quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur; ideo quaecunque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem loquuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis," Luc. XII:2.3. [2] Commune judicium, ut hoc, si talis es in internis qualis appares in externis, salvaberis vel condemnaberis, concessum est; at judicium singulare, ut hoc, tu es talis in internis, ergo salvaberis vel condemnaberis, non conceditur. Judicatio de Vita hominis spirituali, seu interna animae, intelligitur per Imputationem, de qua hic agitur: quis hominum novit, quinam Scortator corde est, et quinam Conjux corde est, et tamen cordis cogitata, quae sunt voluntatis proposita, judicant quemcunque. Sed haec aperientur in hoc ordine, I. Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est; similiter bonum. II. Quod transcriptio boni unius in alterum impossibilis sit. III. Quod Imputatio, si per illam intelligitur talis transcriptio, sit vox frivola. IV. Quod malum cuivis imputetur secundum quale voluntatis ejus, et secundum quale intellectus ejus; similiter bonum. V. Quod sic cuivis imputetur Amor scortatorius. VI. Quod similiter Amor conjugialis. Sequitur horum Explicatio. @1. Prima editio: Mundo;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church