Conjugial Love (Rogers) n. 527

Previous Number Next Number See English 

527. IV. Quod malum cuivis imputetur secundum quale voluntatis, et secundum quale intellectus ejus [similiter bonum]. Notum est, quod duo sint, quae faciunt vitam hominis, Voluntas et Intellectus, et quod omnia, quae fiunt ab homine fiant a voluntate et ab intellectu ejus, et quod absque his agentibus non foret homini actio nec loquela, alia quam machinae; inde patet, quod homo, qualis est ejus voluntas et intellectus, talis homo sit; tum etiam, quod talis sit hominis actio in se, qualis est ejus voluntatis affectio, quae producit illam, et quod talis sit hominis sermo in se, qualis est ejus intellectus cogitatio, quae producit illum; quare possunt plures homines similiter agere et loqui, et tamen dissimiliter agunt et loquuntur, unus ex voluntate et cogitatione prava, alter ex voluntate et cogitatione proba. [2] Ex his constat, quid per Facta seu Opera, secundum quae unusquisque judicabitur, intelligitur, nimirum quod voluntas et intellectus, consequenter quod per opera mala intelligantur opera voluntatis malae, qualiacunque apparuerint in externis, et quod per opera bona intelligantur opera voluntatis bonae, tametsi in externis similia apparuerint cum operibus ex homine malo. Omnia quae fiunt ab interiore voluntate hominis, fiunt ex proposito, quoniam illa voluntas id quod sua intentione agit, proponit sibi; et omnia quae fiunt ab intellectu, fiunt ex confirmato, quoniam intellectus confirmat: ex his constare potest, quod cuivis imputetur malum aut bonum secundum quale voluntatis ejus in illis, et secundum quale intellectus ejus de illis. [3] Haec confirmare licet per hoc; in Mundo spirituali offendi plures, qui in Mundo naturali similes aliis vixerant, splendide se vestiendo, laute epulando, cum foenore sicut alii negotiando, ludos scenicos spectando, de amatoriis sicut ex libidine jocando, praeter consimilia alia, et tamen Angeli quibusdam inculpabant illa ut mala peccati, et quibusdam non imputabant illa ut mala, et hos declarabant insontes, illos autem sontes: ad interrogationem cur ita, cum tamen parilia fecerant,{1} respondebant, quod ex proposito, intentione seu fine, omnes contemplentur, et secundum illa distinguant; et quod ideo illos, quos finis aut excusat aut damnat, ipsi excusent aut damnent, quoniam finis boni est omnibus in Coelo, et finis mali omnibus in inferno. @1. Prima editio: fecerant;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church