Conjugial Love (Rogers) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. III: Quod illius Amoris correspondentia sit cum Conjugio Domini et Ecclesiae; hoc est, quod sicut Dominus amat Ecclesiam, ac vult ut Ecclesia amet Ipsum, ita maritus et uxor se mutuo ament; quod Correspondentia{1} sit inter illa, in Orbe Christiano notum est, sed qualis illa est, nondum notum est, quare illa Correspondentia in singulari Paragrapho, qui etiam sequitur, explanabitur: hic memoratur illa, propter finem, ut videatur quod Amor conjugialis sit coelestis, spiritualis, et sanctus, quia correspondet coelesti, spirituali et sancto Conjugio Domini et Ecclesiae: haec Correspondentia etiam sequitur ex Origine amoris conjugialis ex Conjugio boni et veri, de qua in Articulo praecedente, quia Conjugium boni et veri est Ecclesia apud hominem; Conjugium enim boni et veri est idem cum Conjugio charitatis et fidei, quoniam bonum est charitatis et verum est fidei; quod hoc Conjugium faciat Ecclesiam, non potest non agnosci, quia est Universale verum, et omne Universale verum agnoscitur, ut primum auditur, quod est ex influxu Domini et simul confirmatione Coeli: nunc quoniam Ecclesia est Domini quia a Domino, et quoniam Amor conjugialis correspondet Conjugio Domini et Ecclesiae, sequitur quod ille Amor sit a Domino. @1. Prima editio: Correspondenti$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church