Heaven and Hell (Harley) n. 190

Previous Number Next Number See English 

190. Domus, in quibus angeli habitant, non construuntur sicut domus in mundo, sed donantur illis gratis a Domino, cuique secundum receptionem boni et veri: paulo etiam variantur secundum mutationes status interiorum illorum (de quibus supra, n. 154-160. Omnia quaecunque angeli possident, accepta ferunt Domino; et quibuscunque opus habent, illis donantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church