Heaven and Hell (Harley) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. Fuerunt quidam spiritus, qui, dum in mundo vixerunt, professi sunt Patrem, et de Domino non aliam ideam, quam sicut de alio homine habuerunt, et inde non crediderunt Ipsum esse Deum caeli; quapropter illis permittebatur circumvagari, et inquirere ubicunque vellent, num aliud caelum sit quam Domini; inquisiverunt etiam per aliquot dies, et nullibi invenerunt. Erant illi inter tales, qui felicitatem caeli ponebant in gloria ac in dominatu; et quia non potiri potuerunt quae cupiverunt, et dictum illis quod caelum non consistat in talibus, indignati sunt, et voluerunt caelum habere in quo possent dominari supra alios, et eminere gloria quali in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church