Arcana Coelestia (Potts) n. 10029

Previous Number Next Number See English 

10029. `Et accipies omnem adipem': quod significet bonum accommodatum, constat ex significatione `adipis' seu pinguedinis, quod sit bonum, de qua n. 5943; bonum accommodatum dicitur, quia hic agitur de purificatione externi seu naturalis hominis, et de implantatione veri et boni, (c)ac sic de conjunctione utriusque ibi, nam ea sunt quae significantur per sacrificia et holocausta; ideo per adipem ex juvenco hic intelligitur bonum accommodatum naturali seu externo homini, et quod conjungi potest cum vero ibi, nam verum erit accommodatum suo bono ac bonum suo vero, ex causa quia unum erunt. Sciendum etiam (o)est quod verum et bonum in naturali seu externo homine differat a vero et bono in interno {1} sicut exterius et interius, seu sicut inferius et superius, seu quod idem, sicut posterius et prius; verum in naturali {2} est scientificum, et bonum ibi est jucundum ejus, utrumque perceptibile homini dum in mundo (o)est, nam tunc cum cogitatur, apparet; ast verum in interno homine non est scientificum apparens, sed est verum implantatum intellectuali ejus parti; bonum etiam ibi non est perceptibile, quia est implantatum parti ejus voluntariae, utrumque interiori vitae hominis, in qua verum est fidei, et bonum est amoris; talis differentia est veri et boni in interno seu spirituali homine, ac veri et boni in externo seu naturali homine; horum implantatio et conjunctio significatur per sacrificium ex juvenco, illorum autem implantatio et conjunctio per holocaustum ex ariete, de quo in sequentibus hujus capitis. Ex his {3} patet quid intelligitur per bonum accommodatum, quod significatur per adipem ex juvenco. @1 i homine,$ @2 i homine$ @3 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church