101. Quod Dominus sit 'Oriens,' etiam passim ex Verbo constat, ut apud Ezechielem, Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis; et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra splendebat a gloria Ipsius, xliii 1, 2, 4. Quia Dominus 'Oriens,' inde sanctum fuit in Ecclesia repraesentativa Judaica, antequam templum aedificatum, faciem vertere ad orientem cum orarent.