Arcana Coelestia (Potts) n. 10130

Previous Number Next Number See English 

10130. `Omnis tangens altare sanctificabitur': quod significet quemvis qui Divinum Domini recipit, constat ex significatione `tangere' quod sit communicatio, {1} translatio, {2} receptio, de qua sequitur, ex significatione (x)altaris quod sit repraesentativum Domini quoad bonum amoris, hic in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10,129, et ex significatione `sanctificari' quod sit recipere Divinum Domini, de qua etiam supra n. 10,128. Quod `tangere' sit communicatio, translatio, et receptio, est quia interiora hominis {3} se exserunt per externa, imprimis {4} per tactum, et sic {5} se communicant cum altero, ac semet transferunt in alterum, et quantum (x)alterius voluntas concordat et unum facit, recipiuntur; sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, nam quod amoris hominis est, hoc etiam voluntatis ejus est; inde quoque sequitur quod interiora hominis quae sunt ejus amoris et inde cogitationis, se exserant per tactum, ac ita se communicent cum altero ac semet transferant in alterum; et quantum alter amat personam, vel res quas persona loquitur vel agit, tantum recipiuntur. [2] Hoc apprime se manifestat in altera vita, nam ibi omnes agunt ex corde, hoc est, ex voluntate seu amore, et non licet agere ex gestibus separatis ab illis, nec loqui ex ore simulate, hoc est, separatim a cogitatione cordis; ibi patet quomodo interiora se communicant cum altero, ac se transferunt in alterum per tactum, et quomodo alter recipit illa secundum suum amorem; voluntas seu amor cujusvis constituit totum hominem ibi, ac sphaera vitae inde effluit ab illo sicut halitus aut vapor, ac circumdat illum, et facit quasi ipsum circum illum; vix aliter ac sicut effluviosum circum vegetabilia in mundo, quod etiam sentitur ad distantiam per odores, etiam circum bestias, quod sentitur exquisite a cane sagaci; tale {6} effluviosum (o)etiam exundat ex unoquovis homine, ut quoque ex multa experientia notum est; at cum homo deponit corpus et fit spiritus aut angelus,tunc effluviosum (o)seu exspiratorium illud non est materiale, ut in mundo, sed est spirituale effluens ex amore ejus; hic tunc format sphaeram circum illum, quae facit ut percipiatur ad distantiam ab aliis qualis est; de hac sphaera videantur quae in locis citatis n. 9606 ostensa sunt; [3] quia communicatur haec sphaera cum altero, ac transfertur in illum ibi, (c)et recipitur ab altero secundum ejus amorem, inde mirabilia plura ibi existunt quae ignota sunt homini in mundo, sicut I (m)(o) {7} Quod omnis praesentia sit secundum similitudines amorum, et omnis absentia secundum dissimilitudines (c)eorum. II (d)(o) Quod omnes consocientur secundum amores; qui in amore in Dominum a Domino sunt consociantur in caelo intimo, qui in amore erga proximum a Domino {8} sunt consociantur in caelo medio, qui in oboedientia fidei, hoc est, qui faciunt verum propter verum, consociantur in caelo ultimo; qui autem in amore sui et {9} mundi sunt, hoc est, qui faciunt quae faciunt propter se et mundum ut fines, consociantur in inferno. III (t)(i)(o) Quod omnes vertant oculos suos ad illos quos amant; qui amant Dominum vertunt oculos suos ad Dominum ut Solem, qui amant proximum a Domino vertunt oculos suos ad Dominum ut Lunam, similiter qui faciunt verum propter verum; de Domino ut Sole et ut Luna, videantur quae n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097, 5377, 7078, (t)7083, 7171, 7173, 8644, 8812, ostensa sunt; et quod mirum, quocumque se vertunt, seu {10} ad quamcumque plagam, usque spectant Dominum ante se. Contrarium est illis qui in inferno; quo magis ibi in amore sui sunt ac in amore mundi, eo magis vertunt se a Domino et Ipsum habent a tergo; {11} hoc etiam quocumque seu {12} ad quamcumque plagam se vertunt {13}. [5] IV(t)(o) Cum angelus caeli determinat visum suum ad alios, tunc communicantur et transferuntur interiora ejus in illos, secundum quantum et quale amoris ejus, et {14} recipiuntur ab illis secundum quale et quantum {15} amoris eorum; quapropter si ab angelo (o)caeli determinatur visus ad bonos, fit laetitia et gaudium, si autem ad malos, fit dolor et cruciatus. [6] Quod autem per tactum manus etiam significetur communicatio, translatio, ac receptio, est quia activum totius corporis collatum est in bracchia et in manus, ac interiora per exteriora exprimuntur in Verbo; inde est quod per `bracchia,' per `manus,' et imprimis per `dextram' significetur potentia, videantur citata n. 10,019, et n. 10,023, 10,076, (m)et inde per `manus' significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, citata n. 10,019.(n) (o)Praeterea, (m)quod omnes sensus externi, sicut visus, auditus, gustus, et odoratus, se referant ad tactum, et sint species tactus, notum est in orbe erudito.(n) [7] Quod per `tangere' significetur communicatio, translatio, et receptio, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum haec licet in medium afferre: {16} apud Moschen, Unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita {17} sanctificabis illa ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit illa sanctificabitur, Exod. [xxx] 26-29:

apud eundem, Omne quod attigerit residuum minhae, et residuum carnis ex sacrificiis, quae `Aharoni et filiis' ejus, sanctificabitur, Lev. vi 11, 20 [A.V. 18, 27]:

apud Danielem, Angelus tetigit Danielem, et restituit super stationem ejus, ac sustulit eum super genua sua: ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus;

et addidit tangere illum, et corroboravit illum, x 10, 16, 18: apud Esaiam, Unus de seraphim tetigit pruna os meum, dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur, vi 7:

apud Jeremiam, Emisit Jehovah manum Suam et tetigit os meum, et dixit, Do verba Mea in os tuum, i 9:

apud Matthaeum, Jesus extendens manum ad leprosum, tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra, viii 3:

apud eundem, Jesus vidit socrum Petri febri afflictam, et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris, viii 14, 15:

apud eundem, Jesus tetigit oculos caecorum, et aperti sunt eorum oculi, ix 29:

apud eundem, Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et statim visum receperunt, xx (x)34:

apud Lucam, Jesus tetigit aurem surdi, et sanavit, xxii 51:

apud Marcum, Attulerunt male habentes ad Jesum, ut saltem tangerent fimbriam indumenti Ipsius, et quotquot tetigerunt, salvi facti sunt, vi 56; Matth. xiv 36:

apud Lucam, Mulier profluvio sanguinis laborans, tetigit fimbriam vestimenti (x)Jesu; et (x)ex tempore stetit fluxus sanguinis: Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? tetigit Me aliquis, Ego cognovi virtutem egressam a Me, viii 44-48:

apud Marcum, Attulerunt ad Jesum infantes ut tangeret eos; et suscepit eos in ulnas, posuit manus (o)Suas super eos, et benedixit illis, x 13, 16 [8] ex his patet quod per `tangere' significetur communicatio, {19} translatio (c)et receptio. [9] Similiter ubi agitur de immundis, per quae in sensu interno significantur mala et falsa, quae ab infernis, ut apud Moschen, Tangens mortuum quoad omnem animam hominis, immundus septem diebus. Omnis tangens mortuum, quoad animam hominis qui moritur, et non expiaverit se, habitaculum Jehovae polluit, ideo exscindetur anima haec ex Israele. Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies. Tangens aquas separationis, immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus, immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda erit ad vesperam, Num. xix 11, 13, 16, 21, 22:

apud eundem, Qui tangit immundas bestias, immunda reptilia, immundus ad vesperam: omne super quod ceciderit, immundum erit, sive vas ligni, vestis, aquae, vas testae, cibus, potus, clibanus, fons, cisterna, receptaculum aquarum, immunda erunt {20}, Lev. xi 3 1-36;

[10] pariter Lev. v 2, 3, vii 21 apud eundem, Qui in fluxu, immundus est; vir qui tetigerit cubile ejus; si sederit super vase super quo ille; qui tetigerit carnem ejus, vestes ejus; si exspuerit fluxu affectus in mundum; currus super quo vehitur, vas testae; vas ligni, immundus erit, Lev. (x)xv i-fin.:

etiam qui tetigerit leprosum, Lev. xxii 4: apud eundem, Si ceciderit de cadavere super omne semen sementis, quod seminatur, mundum erit; si vero data fuerit aqua super semen, et ceciderit cadaver super id, immundum erit, Lev. xi 37, 38;

per immunda illa significantur varia genera malorum et inde falsorum, quae ab inferno, quae communicata, translata, ac recepta; singula immunda {21} aliquod malum in specie significant; mala enim sunt quae immunda reddunt hominem, nam infectant animam ejus; etiam ex malis spiritibus et geniis {22} exundant mala cordis eorum, ac secundum persuasiones mali infectant praesentes; haec contagio {23} est quae significatur per tactum immundorum: [11] apud Moschen, De fructu arboris quae in medio horti, non comedetis, neque tangetis eam, ne moriamini, Gen. iii 3:

apud eundem, Angelus qui cum Jacobo luctatus est, videns quod non praevaleret ei, tetigit acetabulum femoris ejus, et luxabatur acetabulum femoris, Gen. xxxii 26 [A.V. 25]:

apud eundem, Moscheh dixit quod non tangerent quicquam quod Koracho, Dathani, et Abiramo, ne consumantur {24} ob omnia peccata eorum, Num. xvi 26:

apud Esaiam, Discedite, discedite, immundum ne tangite, exite e medio ejus, purificamini portantes vasa Jehovae, lii 11:

apud Jeremiam, Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis; recedite, immundus est, clamant ad illos, Recedite, ne tangite, Threni iv 14, 15:

apud Haggaeum, Ecce portabit vir carnem sanctitatis in ala vestis suae, et tangit ala sua panem, vel vinum, vel oleum, vel quemcumque cibum, usque non sanctificabitur; si tetigerit immundus anima quodcumque illorum, usque immundus erit, ii 12-14:

apud Hoscheam, Pejerare, (o)et mentiri, (o)et occidere, et furari, (o)et adulterari, latrocinantur, et sanguines sanguines tangunt; (o)propterea lugebit terra, iv 2, (o)3. @1 i etiam$ @2 i et$ @3 i quae sunt ejus voluntatis, et inde cogitationis,$ @4 motus et$ @5 ita$ @6 simile$ @7 In A this is interpolated after the numeral IV(t)(o) below and is marked for insertion here.$ @8 After sunt$ @9 i in amore$ @10 et$ @11 i et$ @12 et$ @13 i ; inde similiter se habet cum hominibus in mundo, tametsi hoc nesciunt$ @14 i ea$ @15 quantum et quale$ @16 i ut$ @17 et IT$ @18 Aharonis et filiorum$ @19 i et$ @20 immundum erit$ @21 i , quae recensentur,$ @22 i in altera vita$ @23 infectatio$ @24 consumentur AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church