Arcana Coelestia (Potts) n. 2181

Previous Number Next Number See English 

2181. `Et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum' quod significet conjunctionem hujus boni cum bono rationali et quod `puer' sit homo naturalis, constat ex significatione `pueri' quod si qui ministrat et administrat, et quod ministratur aut fit, est facere nempe filium bovis, quo significatur bonum naturale, ut ostensum est. Ut percipiatur melius quomodo hoc se habeat, sciatur quod apud unumquemque {1} hominem detur internum, detur rationale quod medium, et detur naturale, et quod haec distincta inter se sint, de quibus n. 1889, 1940, et quod conformanda ut unum faciant, ita bonum rationale cum bono naturali, et quod absque conformatione et sic conjunctione, perceptio Divina dari nequeat; quia de Perceptione Divina Domini hic agitur, in sensu interno per haec significatur conformatio et conjunctio utriusque. @1 unumquemvis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church