Arcana Coelestia (Potts) n. 2297

Previous Number Next Number See English 

2297. Praeterea infantes sicut perficiuntur, etiam circumdantur atmosphaeris secundum statum perfectionis eorum; quod atmosphaerae in altera vita dentur innumerabili varietate et ineffabili pulchritudine, ab experientia videatur in Parte Prima n. 1621; illis imprimis sistantur atmosphaerae sicut ludentium infantum in minimis inconspicuis, sed perceptibilibus modo intima idea, formis, ex quibus ideam capiunt illam caelestem, quod omnia et singula circum eos vivant, et quod sint in vita Domini quae intima eorum afficit felicitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church