Arcana Coelestia (Potts) n. 255

Previous Number Next Number See English 

255. Quod per 'semen mulieris' intelligatur fides in Dominum, constat ex significatione 'mulieris' quae est Ecclesia; ejus semen non aliud est quam fides; ex fide in Dominum est, et dicitur, Ecclesia. Apud Malachiam appellatur fides 'semen Dei,' Jehovah testificatus est inter te, et inter uxorem adolescentiarum tuarum,... et non unus fecit, et residuum, spiritus ei? et quid unus quaerens semen Dei? sed observate in spiritu vestro, ne contra uxorem adolescentiarum tuarum perfide agat, ii 14, 15;

ubi 'uxor adolescentiarum' est Ecclesia Antiqua et Antiquissima, de cujus semine aut fide agitur: apud Esaiam, Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum [Meum] super semen tuum, et benedictionem Meam super prognatos a te, xliv 3;

ubi etiam de Ecclesia: in Apocalypsi, Iratus draco contra mulierem, abivitque ut faceret bellum cum reliquis seminis illius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, xii 17:

et apud Davidem, Pepigi foedus Electo Meo, juravi Davidi servo Meo; usque in aeternum stabiliam semen tuum,... et ponam in perpetuum semen Ipsius, et solium Ipsius sicut dies caelorum;... semen Ipsius in aeternum erit, et solium Ipsius sicut sol coram Me, Ps. lxxxix 4, 5, 30, 37 [A.V. 3, 4, 29, 36];

ubi per 'Davidem' intelligitur Dominus; per 'solium' Ipsius regnum; per 'solem' amor; per 'semen' fides.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church