Arcana Coelestia (Potts) n. 2887

Previous Number Next Number See English 

2887. Apud hominem jugiter sunt spiritus mali et sunt angeli; per spiritus communicat ille cum infernis et per angelos cum caelis: si ei spiritus illi et angeli auferrentur, momento foret absque velle et absque cogitare, ita nullius vitae: quod ita sit, ut paradoxon videri potest, sed est verissimum: sed de spiritibus et angelis apud hominem, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church