Arcana Coelestia (Potts) n. 3894

Previous Number Next Number See English 

3894. {1} Quia ut supra n. 3892 dictum, respirationes angelorum et spirituum se habent prorsus secundum statas eorum amoris et inde fidei, inde est quod una societas non respiret similiter ac altera;

tum quod mali qui in amore sui et mundi et inde in falso sunt, non possint interesse bonorum consortio, sed cum ad illos accedunt, videantur sibi non posse respirare, sed quasi suffocari, et quod inde ut semimortui ac sicut lapides decidant usque in infernum, ubi rursus suam respirationem recipiunt, quam communem habent cum illis qui ibi; inde constare potest quod illi qui in malo et falso sunt, non possint esse in Maximo Homine seu in caelo, cum enim respiratio illorum ad approximationem illuc {2} cessare incipit, tunc quoque omnis illorum apperceptio et cogitatio, et quoque omnis illorum conatus faciendi malum et persuadendi falsum, et cum conatu {3} perit illis omnis actio et motus vitalis, quare non possunt aliter quam se praecipites inde dejicere. @1 A has 3893, I 3894, both have 3894 for next number.$ @2 ibi$ @3 ad malum faciendum et ad falsum persuadendum, imo$

3894a. Quia ita est, et probi dum in alteram vitam veniunt, primum remittuntur in vitam quam in mundo habuerunt, n. 2119, ita quoque in amores et voluptates illius vitae; ideo nondum antequam praeparati sunt, in consortio angelorum possunt esse, etiam quoad respirationem; quapropter cum praeparantur, primum inaugurantur in vitam angelicam per concordes respirationes, et simul tunc veniunt in perceptiones interiores et in liberum caeleste: hoc fit in societate (x)plurium, seu in choris, in quibus unus respirat similiter ac alter, tum similiter percipit, et similiter ex libero agit; quod quomodo fit, etiam ad vivum mihi ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church