Arcana Coelestia (Potts) n. 4041

Previous Number Next Number See English 

4041. Forma caelestis est stupenda, et prorsus excedit omnem intelligentiam humanam, est enim longe supra ideas formarum quas homo ex mundanis, etiam per analytica, usquam capere potest;

secundum illam formam sunt omnes societates caelestes ordinatae, et quod mirum, est gyratio secundum formas, quam nempe gyrationem, angeli et spiritus non sentiunt; se habet hoc sicut fluxus telluris circum axem quotidie, et circum solem quotannis, quem incolae non appercipiunt: mihi ostensum est qualis forma caelestis est in sphaera intima; erat qualis forma circumvolutionum quae apparent in cerebris humanis; fluxum illum seu gyrationes illas perceptibiliter mihi videre dabatur; hoc perstabat per aliquot dies: inde constare mihi potuit quod cerebrum formatum sit secundum formam fluxionis caeli; sed quae interiora ibi sunt, et quae non apparent ad oculum, sunt secundum formas interiores caeli, quae prorsus incomprehensibiles sunt; et dictum ab angelis, quod inde videri possit quod homo secundum formas trium caelorum creatus sit, et quod sic ei impressa sit imago caeli, adeo ut homo sit in minima forma parvulum caelum, et quod inde correspondentia ejus cum caelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church