Arcana Coelestia (Potts) n. 4046

Previous Number Next Number See English 

4046. Apparebant plures spiritus ad mediam distantiam supra caput qui agebant in communi per modum pulsus cordis, sed erat quasi reciproca undulatio deorsum et sursum, cum aspiratione quadam frigida in frontem meam; exinde concludere potui, quod mediae sortis essent, nempe quod tam ad cordis quam ad pulmonum provinciam pertinerent, et quoque quod non essent spiritus interiores; postea iidem sistebant lumen flammeum, crassum sed usque luminosum, quod primum apparuit sub sinistra parte menti, postea sub oculo sinistro, dein supra oculum, sed erat obscurum, at usque flammeum non candidum, ex quibus scire potui quales essent, nam lumina indicant affectiones, tum quoque gradus intelligentiae: postea cum adhiberem manum ad sinistram cranii seu capitis partem, sensi pulsum sub palma, undulantem similiter deorsum et sursum, ex quo indicio sciebam quod ad cerebrum pertinerent. Cum quaesivi quinam essent, non loqui volebant; dicebatur ab diis quod non libenter loquuntur; tandem adacti ad loquendum, dicebant quod sic detegerentur quales essent; percepi quod inter illos essent qui constituunt provinciam durae matris, quae est integumentum commune cerebri seu cerebelli; [2] detectum dein quales illi essent, nam ex loquela cum illis hoc scire dabatur; erant sicut cum vixerunt homines, qui nihil cogitarunt de spiritualibus et caelestibus, nec de illis locuti, quia tales quod nihil aliud crediderint esse quam naturale, et hoc quia non penetrare potuerunt ultra, sed tamen id non confessi; usque tamen sicut alii coluerunt Divinum, precibus vacarunt, et boni cives fuerunt. [3] Erant postea alii qui quoque in pulsum influebant, sed non per undulationem deorsum et sursum, verum transversim; alii iterum qui non reciproce, sed magis continue; et quoque alii a quibus pulsus actus subsiliebat ab uno loco in alterum; {1}dicebant quod illi referrent lamellam durae matris exteriorem; et quod inter tales essent qui cogitarunt de spiritualibus et caelestibus modo ex talibus quae sunt objecta sensuum externorum, quae interiora {2}erant, non aliter capientes;

mihi auditi sicut ex sexu feminino; qui ratiocinantur ex sensualibus externis, proinde ex mundanis et terrestribus, de illis quae sunt caeli seu de spiritualibus fidei et amoris, quo magis illa unum faciunt et confundunt, eo exterius vadunt, usque ad cutem capitis externam, quam repraesentant; at usque sunt intra Maximum Hominem tametsi in extremis ejus, si vitam boni egerunt;

{3}unusquisque enim qui in vita boni ex affectione charitatis est, salvatur. @1 dicebatur$ @2 essent$ @3 quam unusquisque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church