Arcana Coelestia (Potts) n. 4054

Previous Number Next Number See English 

4054. Cerebrum sicut caelum est in sphaera finium qui sunt usus, quicquid enim influit a Domino, est finis spectans generis humani salvationem; hic finis est qui regnat in caelo, et quoque qui inde regnat in cerebro, cerebrum enim ubi mens hominis, spectat fines in corpore, ut nempe corpus inserviat animae, ut anima sit felix in aeternum. At dantur societates quae nullum finem usus habent, solum ut inter amicos et amicas sint, et ibi in voluptatibus, ita qui solis sibi indulgent, et solam pelliculam curant, si forte domestica aut si publica, sunt pro eodem fine; talium spirituum societates hodie plures sunt quam usquam credi potest; illi ut primum alluunt, sphaera eorum operatur, et apud alios exstinguit affectiones veri et boni, quae cum exstinctae sunt, tunc illi in suae amicitiae voluptate sunt: illi sunt obstipationes cerebri, et stupiditates ei inducunt: talium societates {1}plures apud me fuerunt, et perceptum ab hebetudine, lentore, et privatione affectionis, quod adessent; et {2}aliquoties etiam cum illis locutus sum: sunt pestes et pernicies, tametsi in vita civili cum fuerunt in mundo, apparuerint sicut boni, (t)jucundi, faceti, et quoque ingeniosi, nam decora sciunt ac insinuationes per illa, imprimis in amicitias; quid amicus esse bono, seu amicitia boni, non sciunt, nec scire volunt; sors illos tristis manet; vivunt demum in squalore, et in tali stupiditate ut vix aliquid humani quoad captum illis residuum sit: finis enim facit hominem, et qualis finis talis homo, proinde tale humanum (c)ei post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church