Arcana Coelestia (Potts) n. 4319

Previous Number Next Number See English 

4319. Multa experientia ostensum est quod tam homo quam spiritus ut et angelus, nihil ex se cogitet, loquatur et agat, sed ab aliis, nec hi alii a se sed iterum ab aliis, et sic porro, ac ita omnes et singuli a Primo vitae, hoc est a Domino, utcumque prorsus apparet sicut ex se; hoc saepius ostensum es spiritibus qui in vita corporis crediderunt et se confirmarunt quod in se essent omnia, seu quod ex se et sua anima in qua vita apparet insita, cogitent, loquantur et agant {1}; ostensum quoque per vivas experientias, (quales in altera vita dantur sed non dari possunt in mundo) quod mali cogitent, velint et agant ab inferno et boni ex caelo, hoc est, per caelum a Domino; et quod usque appareant mala et quoque bona sicut ab ipsis; hoc sciunt Christiani ex doctrinali quod ex Verbo, nempe quod mala ex diabolo et bona a Domino, sed pauci sunt qui credunt; et quia non credunt, appropriant sibi mala quae cogitant, volunt et agunt {2}; sed bona illis non appropriantur, nam qui credunt bona a se esse sibi illa vindicant et tribuunt ac ita meritum in illis ponunt; sciunt etiam ex doctrinali in Ecclesia, quod nemo facere possit aliquod bonum a se, usque adeo ut quicquid a se et suo proprio, sit malum, utcumque ut bonum appareat, sed etiam hoc pauci credunt tametsi verum est. [2] Mali qui se confirmarunt in illa opinione quod vivant ex se, proinde quicquid cogitant, volunt et agunt ex se sit, cum illis ostensum quod res se habeat prorsus secundum doctrinale dixerunt quod nunc credant; sed dictum est illis quod scire non sit credere et quod credere sit internum, et quod id dari nequeat nisi in affectione boni et veri, proinde non aliis quam qui in bono charitatis erga proximum sunt {3} iidem spiritus quia mali, instabant quod nunc credant quia viderunt; sed exploratum est per experientiam in altera vita familiarem, quod nempe ab angelis inspiciantur; cum illi inspicerentur, apparuit superior capitis corum pars subtracta, ac cerebrum hirsutum capillare et tenebricosum; inde patuit quales intus essent qui modo fidem scientificam habent, non veram, et quod scire non sit credere; qui enim sciunt et credunt, illorum caput apparet sicut humanum, et cerebrum ordinatum, niveum et lucidum, nam lux caelestis ab illis recipitur; sed qui modo sciunt, et putant se inde credere, et tamen non credunt, quia in malo vivunt, apud illos non {4} lux caelestis recipitur, (o)proinde non intelligentia et sapientia quae luci illi insunt; quapropter cum approximant ad societates angelicas, hoc est, ad lucem caelestem, vertitur haec illis in tenebras inde est quod cerebrum illorum apparuerit tenebricosum. @1 faciant$ @2 faciunt$ @3 vivunt$ @4 after caelestis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church